233
208 DE OECONOMIA
nuntur enim ex tribus dictis tantùm com¬
munem inter se magnetem habentibus, qui
in decoctione praeparationis ad se trinitatem
essentiae trahit. Veteres physici statum esse vo¬
carunt, quia trinitas statum vnitatis acqui¬
rit, in qua quiescit naturalis motus & gradum
sistit. Verùm quartum esse (non elementum)
meritò dici deberet illa magnetica virtus, quę
medicinam attraxit in mercurium, in quo et¬
iam reperitur: in vltima separatione tamen
mercurius de suo pondere plurimùm amittit.
Istis omnibus ad hunc modum à natura dis¬
positis, aurum excrescit in arborem, à radicè
primùm per truncum in suos ramos & locu¬
stas extensam, in quibus flores enascuntur (vti
supra terram videtur) quibus etiam euanescen¬
tibus, non semper fructus in locustarum ex¬
tremitatibus reperitur, sed quandoque aliquod
centenis passibus profundiùs in arbore, ali¬
quoties in media, vel aliquot gradibus versus
terrae superficiem. Accidere nonnunquam solet,
vt nihil enascatur praeter mercurium, vbi hîc
per superfluitatem alia suppresserit: si verò sa¬
lia dominabuntur corrosiua sua natura, tan¬
quam vermes, arborum flores exedunt: do¬
minio sulphuris cuncta comburuntur, velut
supra terram ardore nimio solis. Cuprum fit
ex spadiceo sulphure; sale rubeo, & flauo mer¬
curio coctis in mecallum. Hoc in se masculum
suum