457
220 PHILOSOPHIA
tur ea, quae sunt ab vna & eadem substantia di¬
uisa, vt vnius substantia sit substantia alterius,
quod etiam de coelo & elementis audiuimus
in Genesi: aliter coniungi tantùm dicuntur,
quae bina & bina conueniunt. Hac ratione prae
caetèris humana generatio reuerenda est, quia
fit inter duos, qui vna & eadem sunt substantia,
non solùm vna species: & potissimùm quum
diuino matrimonio fiunt vnum, testante scri¬
ptura sacra, & erunt duo in carne vna: quorum
nexus est indissolubilis. Aliter nobis existi¬
mandum non est, quàm vxoris maritum, &
istius illam, alterum alterius dimidiam esse
corporis vnius partem inseparabilem ante mor¬
tem alterius. Cùm viderimus eos alio modo
se gerentes, non vnitos iudicabimus, sed tan¬
tùm coniunctos, vel turpis lucri, vel illiciti po¬
tius appetitus extinguendi, aut alia quacun¬
que causa, cuius ignis vbi refrixerit, frigent
mnia simul. Non talis est amor philosophicus,
nam inextinguibili prorsum accensus igne,
haudquaquam extinguitur. Quicunque enim
per spiritum vniuntur spiritus, in vnione ma¬
nent; quę verò per corpus iuncta sunt, facilè sol
uuntur corpora. Est & parentum erga natos, &
horum erga parentes proprius & reciprocus
mor, qui nulla ratione philosophico amori con¬
parari potest. Quis enim pro filio pater, aut pro
patre filius, pro fratre, sorore, vel amico, frater,
soror,