329
LIBER PRIMVS.
201
minùsue conspicitur inesse. Considerandum
etiam sanguineam dixisse authorem, non san¬
guineum, vt innueret herbam, & non vegeta¬
bile, vel aliud quidpiam. Quęre igitur optimè
lector, herbam, non minori praeditam acrimo¬
nia ipso raphano, quocunque loco reperias
quae sanguinea nuncupatur, cuius & raphani
succis dictum sal dissoluatur, acuaturque ad
maiores corrumpendi aurum vires, & facul¬
tates. Frigida iam destillatio cognoscenda ve¬
nit, sed non dixit author frigidam esse, verum
frigidè compleri, hoc est, calore temperatissi¬
mo, respectu ad alias destillationes, facta, qui¬
bus vti solitum est in aliis extractionibus. Si¬
gnum esse notandum putat in gallea destilla¬
torii vasis, vbi radii, filamenta vel guttulae cor¬
poralis humoris apparuerint. Oportet enim
spirirum inuisibilem esse, dum ascendit, nec
priùs perceptibilem, quàm in corpus in suum
vehiculum frigore coaluerit. Siquidem nostros
spiritus chimicos corpus habere, quo conclu¬
dantur, necessum est, aliter nostras manus ef¬
fugerent, ac potestatem, attamen ita rarum,
vt nisi cohibeatur aliquo vase, prorsum eua¬
nescat. Alcool dicitur puluis, pistillo non at¬
tritus, neque mortario, sed resolutionibus du¬
taxat Restat explicandum, quod sub aenigmate
celatum voluit author. Ad lydium hunc lapi¬
dem (qui Paracelsum vertistis, hoc loco,) pedem
offendistis: Patet, cùm ineo, scopus totius nego¬
tii consistat, in ista graduatione videlicet. Aeni¬
gma hoc est (vltra quintam essentiam agi mini¬
se
n 5