317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 95
mane cum aqua pulegij exhibeantur. Isto remedio nimius fluxus
restringitur, consistentes aut retenti cuocantur, & genuinus color
restituitur.
DE PVSTVLIS EX VARIIS MORBIS.
ESsentiae vini de chelidonia drachma semis, mercurij saturni
hoematino more praeparati vncia vna & scrupulus semis, exhi¬
beantur altero die quolibet in curam vsque finitam.
DE PVSTVLIS IN GENERE.
Olei realgaris quantùm sufficit, vngantur eo pustulae singulis
diebus ter quatérve, citra vllas cicatrices decident, & si quae ap¬
parerent, oleo saturni, vel mercurij perlitae disparent.
DE PRVRITV, SCABIEQVE
venerea.
Aluminis librae decem, vitrioli libra vna, tartari calcinati libra se¬
mis, salis fusi librę tres. Conijciantur omnia in aquam in qua lupu¬
lus maceratus fuerit priùs, in ea balncare poterunt ęgri. Si verò inue¬
terata scabies fuerit, in quarta parte vitrioli dissoluti, mercurius ca¬
lens extinguatur quater, & vngatur eo scabies. Poterit ista materia
coagulari ad hunc modum: Aluminis calcinati, plumosi ana vncia
vna, tartari calcinati, vitrioli colcotharini ana vnciae quatuor, alu¬
minis rupei, salis nitri, vitrioli crudi analibra vna, casei praeparati in
viscum ad pondus omnium. Permixta simul omnia reducantur
in pultes, quae in aere durescunt instarcornu. Quum vtendum erit,
aqua calida resoluantur, &c. Sal ex parthenione, serpentina, & bric¬
nia confectum, & in praescriptam dissolutionem iniectum, scabiem
atque pruritum ex morbo venereo perfectissimè curat. Item phleg¬
ma à sale nitro destillatum, cum aqua thermarum confusum, mer¬
curij vires longè superat in curatione hydropicorum vlcerum, ex
venereo morbo prouenientium.
Aa 3 Idem