317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
Idem in herpeticis pustulis venereis phlegma vitrioli praestare
potest, sed longè plura oleum. Item aqua tartari hausta, morbum
ictericium, ac alios qui ex menstruis oriuntur, & initia laeprae tollit.
Oleum verò tartari rectificatum, hydropica vlcera curat, iniectum
aquae thermarum.
ALIA SCABIEI ET PRVRITVS CVRA.
CAlaminaris abluti & puri ana vncia vna, vnguenti agrippini vn¬
ciae quatuor, vnguenti florum aeris vncia semis. Fiat mixtura.
Addi possunt ad eius praeparati vnciam semis, emplastri aposto¬
lici vnciae sex, camphorae drachma vna. Fiat emplastrum.
DE PHLEGMONIBVS.
Olei ouorum vnciae sex, olei camomelini vncia vna, serapini,
galbani ana drachmae sex, visci de abiete vel pino ad pondus
mnium, farinae ordei, fabarum ana quod sufficit in vnguentum ef¬
fingendum. Lauabis verò manè & vesperi melle & aqua salis ad
loturam permixtis.
DE PVRGATIONE SANGVINIS.
Lege supra incura mori.
DE RAGADIIS, PER PES¬
sarium cura.
ALoe succotrini vncia vna, radicis aristolochiae rotundae vnciae
tres, terebinthinae lotae quantùm satis est. Fiat pessarium ad suf¬
ficientem longitudinem.
ALIVD PESSARIVM.
TErebinthinae lotae vnciae 6. albi gręci vncia vna, cerae vncia se¬
mis, puluerum agrimoniae, consolidae, pyrole ana quantùm suf¬
ficit pro incorporatione. Fiat pessarium.
SPA¬