317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
Carneolus lapis manu contentus, vel ad collum suspensus.
Cineres ex ranis adustis.
Lapis hoematites.
Lana quae fuerit in cottice nucis longo tempore compressam.
Omnis vena quae perista non restringitur, per priora potissimum,
difficilis & periculosae compressionis erit, nisi postquam iustum pon¬
dus effiuxerit. Notatu dignum ob choleram sanguinem abundan¬
tiùs fluere, qui nisi sedata sisti potest: si etiam sistatur, periculum ne
intrinsecus in corpore accumuletur, erit maximè metuendum. Ex¬
pectandum igitur actutiùs, donec symptomatum quorumcunque
sedatio naturaliter adueniat.
DE SANGVINE IN VVLNE¬
ribus sistendo.
Marcasitae minutissimè tritae vnciae duae, olei lini vnciae sex, mi¬
sceantur & accendantur igne, ad hunc modum manebit in ca¬
vera natura. Addi possunt ad eius marcasitae drachmam vnam, co¬
rallorum rubeorum drachma semis, seminis plantaginis vncia se¬
mis. Fiat existis omnibus puluis subtilis, qui per se vulneribus in¬
spergatur vel aceto rosaceo permixtus superligetur, & ilico sangui¬
nem sistet. Si autem quis ob casum ab alto sanguinem expuat, ex
eo bibat.
DE SANGVINIS COHIBITIONE, CVM IN
ventre, tum in haemorrhodis.
Entali, tartari communis ana vnciae duae, carabis, masticis ana
drachmae duę & semis. Reuerberentur: ignis gradu secundo,
postmodum extrahatur alcali. Locus ventris profluuij est in vm¬
belico, hoemorrhoidarum verò in spina dorsi. Addi possunt ad ven¬
tris profluuium, ad eius praeparati entali drachmam vnam, boli adu¬
sti, hoc¬