317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 96
SPARALLIVM AD MVLIERES.
MVscilaginis psyllij vnciavna, olei amygdalarum amararum vn¬
ciae tres, succi florum tapsi vnciae sex. Fiat sparallium in quo lin¬
teum eiusdem longitudinis cuius ragadia fuerint intingatur & in¬
datur pudendo muliebri, maneat horis tribus, postea rursum in¬
tingatur & indatur.
PVLVIS AD RAGADIA.
Mvmiae vncia vna, laccae rubeae vncia semis, pulueris corticum
arantiorum, antimonij ana vnciae duae, chimoleae drachma
vna & semis, cachimiae drachmae quinque: fiat puluis.
DE RANVLA
EST apostema quoddam exvenis quae sub lingua sunt, accumu¬
latum, & ex radice linguae sumens originem. Secentur venulae
dictae vt sanguis effluat, postmodum abluantur optimè aquis bras¬
satellae, alchi millae, diapensiae, agrimoniae, vel oleo hyppericonis,
aut oleo de floribus centaureae. Si rediret, iteretur eadem cura. Si
parua tamen sit ranula, saepiùs abluatur aquis superioribus.
DE SANGVINIS EVENA PRO¬
fluentis cohibitione.
Haec sunt quae sanguinem sistunt.
Crocus martis subtilissimè reuerberatus.
AEs vstum vt crocus etiam praeparatum.
Farina parietibus molendinorum adhaerens vulneribus insper¬
sa, donec impastent sanguinem.
Pili sub cauda leporum nascentes.
Muscilago in capitibus mortuorum nata.
Aa 4 Carneo