485
PRETIOSA MARGARITA NOVELLA
ex concordantijs sapientum collecta, De thesauro &
Lapide philosophorum, & est arcanum, & se¬
cretum omnium secretorum ac Dei donum,
Petro Bono Ferrariensi autore.
QVIA consueuit non solum apud antiquos
speculatores & inquisitores ueritatis arca¬
norum naturae, sed apud modernos inquiri
& disputari: utrum ars alchimiae mini¬
strans naturae sit omnino apparens & exi¬
stens, Aut solum apparens & non existens. Ideo gratia
huius ipsam inquiramus & disputemus, non superficialiter
ut consueuerunt, sed profunde & exquisite ualde. Ita ut
quilibet doctus secundum rationem cognoscat, quae pars te¬
nenda sit, & utrum ipsius operationi debeat uel non debeat
insudare. Naturales philosophi quàm plurimi sapientes non
bene dubitantes neque idonee sed in superficie inuestigantes di¬
sputauerunt, & determinauerunt: quidam ueram omnino
eam esse dixerunt, et quidam sophisticam eam iudicauerunt.
quorum nullus sciuit nec potuit hoc aggredi, etiam si uerum
ludicauerit. Quidam etiam alchimistarum sicut Geber et
Moriemus in suis alchimicis eam disputauerunt, tanquam po¬
tentes hoc, sed ualde breuiter, & obscure. Arguentes ad
partem negatiuam & soluentes, Ad affirmatiuam autem
solum quaedam exemplaria adducentes, & sermonibus typi¬
cis & figuris affirmantes & dicentes eam esse omnino ueram.
Nos igitur cum in alchimia aliqua ex terminis eius & dictis
sapientum ueridicorum ueterum nouerimus hanc dubita¬
A