485
tionem cum auxilio Dei aggredientes, sicut, decens est. Cum
explanatione prolixa aperiemus eam ordinatis capitulis distin¬
guendo. Primo arguentes pro & contra. Secundo eluci¬
dando cum debita explanatione. Respondebimus cum Dei
adiutaria.
NOTANDVM cum subiectum alicuius artis uel
scientiae uel eius propriae passiones fuerint nota & manifesta
omnibus uel pluribus sapientibus, non egent inuestigatione
& probatione sed declaratione solum. Cum autem fuerint
innota & immanifesta, egent inuestigatione primo & pro¬
batione, postea declaratione, ultimo autem experimentatio¬
ne si fuerit finis eius ad opus, inquantum experimentum ratio¬
nem certificat precedentem. Cum igitur subiectum huius
artis, si sit uerum uel falsum sit ignotum & immanifestum
cum suis proprijs passionibus, & extraneum apud plurimos
sapientum, necessario eget inuestigatione probatione & de¬
claratione ut ueritas medullitus discernatur. Et si quid con¬
tra hoc apparentiae uel falsitatis occurrat discutiatur & re¬
probetur. Quia unaquaeque scientia uel ars siue medicina sit
siue alia, habet in sui doctrina proprias dubitationes & re¬
sponsiones sine quibus non potest fieri perfecta doctrina.
Est autem artium triplex genus, ut dicitur secundo physico¬
rum, quia aut est dispositiua materiae, aut efficiens formae,
aut usualis. Sub ijs autem non ponitur alchimia, cum ipsa
non sit mechanica. quòd si concedatur, ipsa erit dispositiua et
efficiens simul, non autem usualis. Ipsa enim ueraciter docet
cognoscere materiam quae est de intentione naturae omnes alias
excludendo, & praecipit super illam modum dispositionis et
informationis secundum aptitudinem materiae, quod totum,