317
CVRAE MEDICAE PARACELSI.
ALIA SEPHIRI ET SCLIROSIS CVRA.
Alcalisato realgare purgentur & mundificentur, & postmodum
mercurius martis hoematinus alligetur, curentur deinceps vt
alia quaeuis vlcera.
OLEI LITARGYRII FORMVLA.
Alumen, acetum, & litargyrium ad libitum, coquantur simul
omnia donec albescant, addantur adhuc acetum & alumen, co¬
quaturque tam diu, donec in oleaginosam formam adducatur.
DE SERPIGINE
PVRGATIO INTRINSECA.
SVccorum cichoreae gamandreae ana libravna, succi capillorum
veneris libra semis, mannae vnciae duae, liquoris vitrioli drachma
vna. Fiat mixtura destillatioque ad oleum vsque. Dosis à drachma
vna in tres. Vtendum erit postea cauterio, vt in malo mortuo.
DE SIPHITA STRICTA.
& gutta.
Vitrioli à phlegmate & colcothare suis purgatissimi vncia vna.
alcoolis vini vnciae duae, aluminis iameni vncia semis. Redu¬
cantur in liquorem ignis gradu quarto. Dosis est extrinsecus drach¬
ma semis, intrinsecus autem grana sex vsque ad nouem. Extrinse¬
cus applicandum est medicamentum ibi morbus originem ducit.
vt in pulsu, in quo symptoma. Si tamen latiùs extendatur, superli¬
getur ambabus venis pulsatilibus. In gutta verò medicamentum est
in extremitate linguae ponendum ibi gustus. Addi possunt ad siphi¬
tam, ad eius vitrioli praeparati drachmam vnam, seminis hypperi¬
conis vncia semis, ambrae grana sex. Misceantur.
De