317
CVRAE MEDICAE PARACELSI. 99
DE SQVINANCIA, ET CARBVNCVLO.
Mellis rosacei vnciae quatuor, aristolochiae rotundae, pyrolae ana
vncia semis, aquarum prunorum, prunellae ana vnciae sex. Fiat
gargarismus quolibet die ter vel quater, postmodum in ore conti¬
nendo, si tamen apostema fuerit apertum, sin minus haudquaquam
proderit, donec aperiatur. Ad pręueniendum nimio tumori, vten¬
dum erit hoc defensiuo extrinsecus.
DEFENSIVVM IN SQVINANCIA.
Mvscilaginis de foenu graeco vncię decem, cerussae vnciae duae,
camphore tritae vncia semis. Fiat mixtura & cataplasma ex¬
trinsecus vt mitigentur dolores & colli tumores.
AD CALOREM CAPITIS IN SQVINANCIA.
Aquarum rosarum rubearum, bursae pastoris, solatri, barbae io¬
uis singulorum aequale pondus. Commixtis immerso made¬
factoque linteo caput inuoluatur.
DE STOMACHI DOLORIBVS.
Masticis vncię duę, alcoolis vini libra semis, galangę vncia vna,
destillentur exalembico. Dosis est scrupulus semis: Addi pos¬
sunt ad eius destillati vncias duas, macis, olei croci corporalis, ga¬
langae ana drachma vna. Dosis est scrupulus semis vsque in integrum.
ALIA STOMACHI CVRA PER CONFORTATIO¬
nem, & ad bonam digestionem.
Infra habetur, vbi de sale peregrinorum agitur, in vitae longe con¬
seruationem.
Bb 3 DE