4
EXEGESIS
simque
meum
studium
&
operam
fidelem
in
ista
curatione
puellulae
sum
pollicitus.
Intra
me¬
ipsum
verò
initiò
tacitè
nonnullam
spem
&
fi¬
duciam
felicis
futurae
curationis
concipiebam.
Ac
addebat
mihi
animum,
meque,
impel¬
lebat
felix
quondam
&
admodum
cita,
praeter
multorum
opinionem,
curatio
in
Nicolao
pu¬
milione
apud
Serenissimam
piissimamque
Re¬
ginam
Poloniae
Catharinam:
ad
quam
olim
à
Caesare
Maximiliano,
felicissimae
recordatio¬
nis,
Domino
meo
clementissimo,
missus
fue¬
ram.
Is
pumilio
integro
quinquennio
Liche¬
ne
per
universum
corpus
ita
affectus
fuerat,
ut
ne
quidem
minimus
superfuerit
locus,
in
quem
acies
acus
defigi
potuisset.
Et
cùm
adhibitis
multis
remediis
per
illud
quinquennium
cura¬
ri
non
potuisset,
à
me
sex
septimanarum
spa¬
cio,
per
DEI
gratiam,
felicissimè
pristinae
va¬
letudini
restitutus
fuit.
Pro
qua
curatione,
piissima
Regina,
saepiùs
ad
me
datis
literis,
&
commemorabat
grata
mente
meam
operam,
&
pro
ea
amplas
agebat
gratias.
Sed
jam
venio
ad
expositionem
istius
Sca¬
biei.
Fuit
ea
puellula,
ut
dixi,
affecta
cutis
vi¬
tio,
quod
vulgus
&
recentiores
Medici,
largè
sumpto
vocabulo,
Scabiem
nominant.
Hanc
secum
ex
utero
materno
attulisse
nonnulli
asse¬
rebant:
quod
quidem
incredibile
non
videtur:
tùm
ob
istius
Scabiei
diuturnitatem,
tùm
cu¬
rationis