89
CURATIONIS.
5
rationis difficultatem. Quae enim nobis quo¬
dam modo innata sunt, difficulter depelli con¬
sueverunt. Et dixerim sanè simplicem initiò
fuisse illam Scabiem: sed temporis progressu,
veluti per gradus quosdam, commutatam fu¬
isse in impetiginem simplicem: quando nimi¬
rum cutis rubicundior, dura, scabra exasperataque,
cùm vehementi pruritu, apparebat. Inde in
veram impetiginem, dum videlicet pustulae
majores emergebant, acriùs corrodebant, la¬
tiusque se porrigebant in papulas saniosas, seu
Herpetem: idque dum cutis magis rodebatur, &
serpebat in latum & altum. Hinc in Psoram
commutabatur: quando furfuracea è cute deci¬
debant: denique in ipsam ferè Lepram. Dico, ferè,
quia in eam nondum penitus transierat, sed
oram ejus largè adlambebat, ingressumque libe¬
rum ad se dabat. Et Lepram quidem, intelligo,
Graecorum: alioqui, si vera fuisset confirmataque
Lepra, non jam furfures, sed squamas, veluti pi¬
scium, aut, ut alii volunt, cujusmodi serpentis se¬
nectus est, deposuisset: quòd solum pathogno¬
monicum symptoma esse dicitur verae Leprae.
Hanc meam opinionem confirmant hi,
quorum custodiae commendata fuerat puellu¬
la. Dicebant enim & isti initiò levem Scabiem
visam: inde deteriorem: nimirum progressam
per dictos gradus: fixisse tandem pedem in foe¬
da illa Scabie, quam nos deinceps, cùm nostrae
A 4