89
6
EXEGESIS [sic]
curationi commendata fuisset, oculis nostris
conspeximus.
Occupaverat autem ea Scabies univer¬
sum propemodum corpus à capite ad calcem
usque pedis. Ac in capite quidem erumpebant
cumulatim & densè pustulae albicantes absque
inflammatione & dolore: ex quibus deinceps
quasi una magna pustula fiebat: quae suppura¬
ta pus satis crassum fundebat: & relinquebat
crustam amplam, crassam, coloris subcitrini,
odore tetro quod putris humoris indicium
praebebat, aspectu horrido, cùm pilorum evul¬
sione & casu, si vel leviter tangebantur: quòd
radices pilorum putrefactae erant. Haec ego
partim ex relatione eorum, qui ministerio pu¬
ellulae adjuncti fuerunt, partim quae ipse vidi,
refero & explico.
Unde colligebam eas papulas, quae in capite
erumpebant, ex eo Achorum genere fieri opor¬
tuisse, qui dicuntur humidi, seu Scabies capi¬
tis densa, cum squamis & crustis subcitrinis, ut
jam diximus. Eas autem papulas cùm aliis,
quae in reliquo corpore emergebant, non fuis¬
se ejusdem generis, ipse pustularum in capite co¬
lor, adeòque humor ab illis emanans, & indolen¬
tia, satis declarabant. Quae enim in Ventrè, hy¬
pochondriis, femoribus, cruribus & pedibus
erumpebant, erant minores, dolorosae, & ru¬
bicundae, antequam suppurationem conseque¬
rentur: