89
10
EXEGESIS
aliquem locum habere potest. Nam puel¬
lula hanc contagem non accepit ab alio. Illa ve¬
alios contage afficere potuisset. An verò à
parentibus aliquid inquinationis acceperit, di¬
cere non possum: neque curiosius in illa inqui¬
rere volo, siquidem ad curationem non mul¬
tum faciant.
Duos filiolos simili Scabie infectos fuisse
accepi. Hinc forsan alicui suspicio moveri pos¬
sit alicujus in semine labis & inquinamenti. Sed
haec attingere nolo.
Porrò neque ex consuetudine aut familia¬
ritate aliorum hanc contagem derivatam fuisse
dixerim: cum haec celari haud quaquam potu¬
issent.
Sunt etiam qui hanc Scabiem referrent ad
corruptos & mala qualitate affectos menses,
quibus fluentibus puella concepta fuerit.
Acscribit Fernelius ex Arabum doctrina: si
mulier concipiat fluentibus mensibus, foetum
dere Elephanticum: quae sententia non omni¬
bus doctis probatur. Judeos certè non licebat
tum ad uxores accedere, motu istius impurita¬
tis: quam haud dubiè Mosos praeviderat. Hanc
ob causam hodie ad huc immundum Luna¬
rem partum, seu miserum & infaustum inter¬
pretantur, qui fluentibus mensibus conce¬
ptus est. Sed ego hanc quoque disceptationem
jam suspendo.
Internae