89
CURATIONIS.
11
Internae causa hujus mali fuerunt intem¬
peries calida & sicca solidarum partium & Ca¬
cochymia, acres item & mordaces humores:
quos indicabat nobis illud pręcipuum sympto¬
ma, videlicet pruritus ingens, & scalpendi de¬
siderium intolerabile.
DE PROGNOSTICO. Cùm hic morbus
puellulae ab utero materno suam videatur du¬
cere originem, saepiusque tentata fuerit ejus cu¬
ratio, licet frustra, morbo saepè recurrente: tum
ob morbi magnitudinem, quia principalia vi¬
scera sunt laesa, etiam morbus radices egit: tùm
fortè sinistram per mulierculas adhibitam cu¬
rationem: nullum est dubium, non tantùm
longam, difficilem, sed etiam ferè impossibilem
fore curationem: Quae omnia patri puellulae &
aliis exposui: non tamen esse penitus desperan¬
dum, nec absque auxiliis deserendam puellulam,
DEI manum expectandam.
Humanum & plenum benevolentiae si¬
gnum esse; in extremis etiam malisusque ad ex¬
perimentum procedere, ad difficultatem affe¬
ctionis compescendam. Ipse quoque pater pu¬
ellulae rogare non desistebat, ne deesse studio
& opera vellem: in quemcunque eventum res,
DEO gubernante, ceciderit: modò constet
nos non defuisse puellulae, consilio & re, ulla
in parte. Rectè sanè id, & piè. Quando enim
omnia, quae fieri potuerunt ac debuerunt, ritè