89
12
EXEGESIS
facta adhibitaque fuerunt: et tamen morbus per¬
severat, aut perimit, tum demum rectè & piè
statuendum est, ita DEO visum fuisse, ne co¬
gor ex illo evaderet: & nos patienter DEO
subjicere debemus: scientes capillos capitis no¬
stri numeratos esse.
Sed antequam exposuero institutae cura¬
tionis ordinem, priùs exponam causas, cur af¬
fectus ille aegrè curari potuerit. Quarum prima
est: quia oportuno & debito tempore non fue¬
runt adhibita remedia. Non prius enim Me¬
dici accersiri & consuli consueverunt, nisi cùm
morbus à dispositione ad habitum transit (ut
mihi ferè in hac puellula accidit) quo tempo¬
re partium substantia laesa est & absumpta, et
tùm morbus incurabilis esse consuevit. Secun¬
da, quia morbus eas partes corporis ac princi¬
palia viscera sanguifica, in quibus consistebat,
propemodum ad suam naturam converterat,
& quasi unum cum illis fecerat, ut ampliùs su¬
am temperiem & virtutem obtinere, nec suum
officium facere potuerunt. Quamobrem nec
medicamenta munus suum obire, debitamque
suam actionem edere potuerunt: nec aquarum
medicatarum usus prodesse potuissent. Dico
breviùs, cur aegrè curari potuisse crediderim:
Quia intempereis fuit fixa & confirmata, &
habit iam factus: qui difficilè à suo subjecto, in
quo est, removeri potest, ut Logici loquuntur.
Tertia,