89
16
CURATIONIS.
temperandam. Hanc viam fueram secutus in
curatione puellulae tenerrimae. Et licet ter aut
quater recidivaverit, & omn curationis spem
malicia morbi confirmati adimere videbatur:
tamen postrema cura adhibita, plus aliquan¬
tulum spei sanitatis futurae dabat. Nam & inam¬
bulabat in aedibus, comedebat, bibebat, lude¬
bat, erat hilaris. Gaudebam tacitè intra mei¬
psum: non tamen absque metu, ne tandem illa vi
morbi extingueretur. Interim toto illo mor¬
bi decursu, ita gubernabam puellulam, ita sa¬
lutiferam manum eidem porrigebam, ut &
psamet puellula, & omnes in domo intellige¬
rent, faterique etiamnum perlibenter velint,
me fidelis Medici officio perfunctum fuisse,
omneque studium adhibuisse, ut tutò, citò & ju¬
cundè a me curaretur, neque à quoquam argui
possim violati illius Aesculapidum scholae sacri:
Ne potiùs temeritate, quàm consilio.
Tutam quidem curationem perficiebam,
prudenter exhibendo ea medicamenta, quae
nec vires prosternebant, nec nocuam morbi
laesionem, aut ejus irritationem afferebant. Ga¬
lenus 14. Meth. tria esse ait, quibus intentus ésse
debet Medicus: primum ut omnino absoluti¬
onem operis, sive perfectam curam consequa¬
ris alterum, ut sicubi hanc non consequaris,
saltem cubantem non laedas: sicut Galenus alibi in
principio libri secundum loca etiam testatur:
in