89
EXEGESIS
17
in artis operibus semper operam dedisse se, ut
quod auxilii loco adhiberet, juvaret, vel certè
non noceret, de quo vide Hipp. 1. Epid. 2. sect.
59. Aph. Tertium ut vitium, sive morbus, non
facilè revertatur.
Citam quoque eatenus facere studui, qua¬
tenus morbi magnitudo & difficultas ferre po¬
tuit: nec accelerando temerè & violenter, nec
temerè distinendo & cunctando: sed occasioni
agnoscendae in vigilando, & periclitando pru¬
denter. Jucundè etiam puellulam meis reme¬
diis tractare conatus sum, nec eorum pondere
eam onerans & obruens, nec eorum insuavi¬
tate fastidium & nauseam movens. Et certè to¬
to meae curationis decursu, ne semel quidem
de insuavitate & violentia exhibitorum reme¬
diorum fuisse conquestam, qui cum ea conver¬
sati sunt, ingenuè testari possunt. In hac mea
Canonica curatione nihil ampliùs desiderari
videbatur, nisi fortè Bezoarticorum usus. Ne¬
que me latuit, quid Galenus scripserit de Vi¬
no, in quo Vipera suffocata fuit: quòd nimi¬
rum ab ejus usu Leprosus quidam curatus fuis¬
set: quòd item comestione carnis viperinae,
aut assumptione Trochiscorum de Vipera à Le¬
pra convaluisset.
Neque mihi ignoti fuerunt Sales Viperi¬
ni: de quibus & Galenus, & Aegineta, & Aetius,
copiosè scripserunt, & in affectionibus cuta¬
B 2