485
4
Minor patet tempus enim generationis auri secundum na¬
turam ponitur apud alchimistas esse in millibus annorum, si¬
cut ponit Geber in summa sua & Rasis in libro perfecti ma¬
gisterij. Cum igitur nullus hominum tale spacium attingere
possit, immo uix ferè centum annorum attingit, fatuum ui¬
detur dicere quod per artem alchimistae fit uerum aurum & ar¬
gentum. Et si ad haec respondere uellent, quòd abbreuiant
tempus, quia quod natura facit in millibus annorum, cum
calore suaui & temperato, nos facimus in uno mense, aut
tempore breuiori aut longiori, cum calore ignis forti, quia
tantum facit forte agens in breui tempore quantum debile
agens in longo, & quia ars imitatur naturam & eius ope¬
ra accelerat & festinat, dicimus quòd impossibile est quòd
hoc faciant & specialiter in metallis, quoniam metalla sunt
ex fumis subtilissimis resolutis ab argento uiuo cum substan¬
tia sulphuris, a calore humido & sicco temperato in cauer¬
nis terrae profundissimis habentibus humiditatem quae super
omnes est humiditates quae à siccitate terrea tenuissima occulta tem¬
peratur & inspissatur calor autem temperatus illos fumos
conuoluendo resoluens sublimans & inspissans usque ad locum
alicuius refrigerij illam humiditatem conseruat digerit subti¬
liat & inspissat quae est causa metallicae fusionis, & sic in fi¬
ne conuertitur in metallum. Si ergo tempus decoctionis ab¬
breuiare uoluerint in illa materia. ergo per excessum calo¬
ris, ignis, ergo dissipabunt humiditatem quae est necessario
causa metallicae fusionis, ergo non generabitur forma specifi¬
ca metalli, quare solutio nihil ualet.
Ratio V.
ITEM ubi deficit ocus proprius generationis rei, defi¬
cit eius generatio, sed in arte alchimiae est sic, ergo etc. Ma¬
A iiij