485
RATIONES
ior patet, quia sicut locus facit ad conseruationem rei, sic
& ad generationem. Vnde dixit Porphyrius, quòd locus est
principium generationis sicut et pater. Et Plato, muniuit na¬
tura naturans loca terrae uirtutibus, ut in eis sigillentur pro¬
prietates diuersae. Vt in plantis & rebus alijs, quales me¬
rentur secundum genus suum, etc. Et hoc est uerum inducen¬
do in singulis tam in animalibus, quàm uegetabilibus, &
mineralibus: propterea non ubique locorum generantur uegetabi¬
lia quaelibet, nec mineralia quaelibet, neque animalia quaelibet,
nec similiter habitant propter diuersam naturam locorum, sicut
disposuit natura naturans praecepto & ordinatione gloriosi
Dei. Minor ex habitis nota est, & experientia, quia suas deco¬
ctiones & digestiones & mutationes faciunt in locis extra¬
neis ab intentione naturae. scilicet in uasis uitreis lapideis, me¬
tallicis, & figulosis: natura autem in synu terrae proprio,
& occulto ipsa efficit.
Ratio VI.
ITEM. effectus qui sunt naturae solius, non possunt fie¬
ri ab arte, sed generatio metallorum est effectus naturae so¬
lius, ergo &c. Maior est nota quia generatio, & corruptio
sunt a principio intrinseco. principium autem intrinsecum est
natura, quae efficit formas substantiales in rebus. ars autem
est principium extrinsecum quae solum in superficie opera¬
tur per motum alterationis. Similiter quia natura generat
res per mixtionem elementorum, talis autem mixtio est solum
ex operae Dei benedicti & summi & operae naturae, ut di¬
cit Galenus primo de complexionibus. Minor patet cum
metalla fiant à principio intrinseco, scilicet à natura per ge¬
nerationem & corruptionem mediante mixtione.