457
CHYMICA. 231
ac floribus, nil praeter carduos & vrticas nobis
producet. Haud secus est de homine animali,
vel ejus anima corporea. Quapropter nobis in
coloniam data est. Quicquid in ea supercreue¬
rit pręter diuinam sationem iam olim factam,
euellendum erit. Nec meliùs domare poteri¬
mus, quàm auferendo primùm omnium cra¬
pulam ipsam, quae somnolentiam & pigritiam
inducit. Otium quoque tollemus, vt vitiorum
potissima radix arescat in nobis. Nihil corpori
praeter necessitatem concedatur, quicquid enim
superabundauerit, excrescet in vitium. Corpus
corrigere suum anima quae neglexerit, malè si¬
bi propter illud futurum est, quòd animae in¬
primis data sit ratio ad suos vsus conuertenda,
quae Dei vera est cognitio. Est igitur anima suo
corpori tanquam paedagogus, qui discipulum
non correxerit, vn à cum eo plectetur absque mi¬
sericordia. Ab hortorum cura non aliena est ea
quae ad disciplinam habenda duplici conatu,
videlicet priore supercrescentes herbas inutiles
eradicando, ne bonas augmento supprimant;
itidem ex anima cogitationes prauas, inimici¬
tias, & alia id genus abijciendo prorsum, & ex¬
cludendo ac ab omni opere malo corpus coër¬
cendo. Nec decet vnum docere praeceptorem,
& aliud facere diuersum ab instituto. Quid si
peccandi per exemplum dederit occasionem
suo discipulo, cur eum reprehenderit? Corpus,
P 5 nihil