457
232 PHILOSOPHIA
nihil speculatur, anima verò tacitas imagina¬
tionum operationes exercet, quas demum cor¬
pus ad imitationem exemplaris conatur exe¬
qui: conceptio enim est animae, sed exequutio
corporis. Videamus igitur ne corpori plus ad¬
scribamus quàm possit. Quanquam corpus
psum ad prauas animae conceptiones exequen¬
das magis pronum sit, eisque magis delectetur,
quàm bonis: has illarum abiectarum iam loco
si substituerimus, nil nisi bonum hoc operari po¬
terit, vel ab omni malo desistere. Haec vna cor¬
pus vincendi ratio; alteram audite modò. Si
hortos ab inutilibus duntaxat vindicabimus,
parùm admodum, vt nihil erimus adhuc ope¬
rati, cùm alia longè magis necessaria cura sit eis
adhibenda quae sata sunt, videlicet irrigatio her¬
barum totius alimenti pars altera, qua sine ve¬
getare minimè possunt. Non aliter aqua viua
corpus & anima sunt irriganda, quae verbum est
Dei: hoc noctu diuque meditandum est, & prae¬
ter hoc nil nisi bonum, vt etiam corpus aliud
nihil quàm idipsum loqui facereque valeat.
Videmus itaque hortis & agris optimè com¬
parari posse corpus & animam. Vt Christus
ait in Euangelio, semen bonum quod in be¬
ne cultiuatam terram cadit, fructum bonum
adfert: non aliter Dei verbum quod super cor
molle & contritum ceciderit, corpus foecun¬
dabit in vberrimum fructum ad vitam aeter¬
nam.