89
EXCERPTA EX LEGIBUS.
39
Lex IX.
Si quis vero à suis majoribus, vel
aliis, quasi haereditaria successio¬
ne, aut alioquin peculiari quadam
à Deo concessa gratia, diligentique investiga-
tione, in uno vel pluribus morbis selecta,
& methodo ac experientia comprobata
remedia fuerit adeptus, eaque testimoniis
fide dignis confirmare potuerit; huic per¬
mittente Senatu, ac Collegio Medico
astipulante, ad definitum certumque tem¬
poris spacium, pro aequa ac tolerabili mer¬
cede, illis uti licebit: ea tamen conditio¬
ne, ut priùs Senatoribus ad hoc delectis
loco juramenti spondeant ac promittant,
quòd ea tantum; quae ipsis cognita ac per¬
specta sunt, tractare, nec aliam medicati¬
onem, praeter illam, quam profitentur,
suscipere, praetereà nimiam vel injustam
etiam mercedem ante tempus nunquam
exigere velint: neque suam falcem, ut dici¬
tur, ullo modo in alienam messem mit¬
tant, aut aliud quodpiam genus morbi,
quàm quod illis exploratum est, & cujus
expressam in suis literis supplicibus ad Se¬
C 5