485
CONTRA ARTEM. 5
Ratio VII.
ITEM Si id quod magis uidetur inesse non inest, nec
id quod minus. Sed in debilibus mixtionibus uidetur quòd ars
magis possit sequi naturam & non potest, ergo multo mi¬
nus in fortibus. Maior patet per locum à maiore. Minor
est sensui manifesta, quia per facilem uel difficilem genera¬
tionem & corruptionem rei arguimus fortem et debilem mi¬
xtionem eius, ut equus, piscis & omne uiuens facile corrum¬
pi possunt: ergo sunt facilis mixtionis, aurum autem & ar¬
gentum de difficili: ergo sunt fortis mixtionis. cum ergo in
generatione equi et piscis quae sunt debilis mixtionis, non pos¬
sit sequi ars naturam, ergo nec in generatione eorum quae
sunt fortis mixtionis ut auri & argenti. hanc rationem &
eius solutionem ponit Geber.
Ratio VIII.
ITEM impossibile est unam speciem in aliam transmu¬
tare, sed metalla differunt specie. ergo &c. Maior est nota
per philosophum quarto metheororum. Minor similiter pa¬
ut, quia enim non habent easdem proprietates & opera¬
tiones, ergo per consequens nec formas, conueniunt enim
solum in genere, quod est esse metallum sicut homo &
equus conueniunt in hoc genere, quòd est esse animal: sed
per proprias differentias unum ab altero separatur. sicut er¬
go ex homine non fit equus, nec ecoruerso, sic ex metallo uno
non fit aliud, nec econuerso. hanc rationem etiam ponit Ge¬
ber & eius solutionem.
Ratio IX.
ITEM quicunque ignorat prima principia mouentia
ad generationem & introductionem formae in aliquo mixto,
ignorat efficere illud mixtum: sed alchimistae sunt huiusmodi