89
AD EXEGESIN.
49
mia facto, Nobilibus quindecim praesentibus,
non solummodò meam Lauream Doctoralem
Academiae Lovaniensis, sed etiam testimonium
Belgicum, me patre & matre nobilibus natum
esse palàm exhibui; quae adhuc in promptu
sunt.
Fatur sic porro:
"Sed violatis, spretis & contemptis & amicitia
& Medicorum legibus, veluti fur clanculariè in me¬
am curationem irrepsit."
Quòd illa Veritati non sunt consen¬
tanea, patet. Quia Illustris Baro, Caspar Ziero¬
tinus parens Filiolae die Vigesimo secundo
ctobris Anno 1594. praesenti Illustri Heroi¬
nae conjuge Domini supremi Burggravii, Re¬
gni Bohemiae, me rogavit, ut filiolam suam
curarem. Sed ego priùs curam suscipere nolui,
quàm interrogarem Illustrem Heroinam con¬
jugem supremi Burggravii, an priùs alloqui
Doctorem Thaddaeum deberem.
Ad quod respondet Illustris Heroina,
Thaddaeum per multos dies, si benè recordor;
Septimanas duas, vel plures, nihil Medicamen¬
ti exhibuisse, & proinde me curam suscipere
posse: cui etiam ipse Dominus Supremus Burg¬
gravius consentit cujus rei ii testes erunt.
Plura dicit deinde:
"Clandestinè offert puellulae, satis benè jam tùm
D 2