89
50
RESPONSUM
valenti, deleteria pharmaca intra & extra corpus.
Intra corpus quidem, pulverem quendam vel Mer¬
curialem vel vitrificati Antimonii."
Quae omnia falsa sunt, Quomodo potuit
clandestinè fieri, cùm parens filiolae, Dominus
Burggravius, Illustris conjunx pluresque alii in
domo sciverunt? Ego etiam nullo pulvere usus
sum: testabuntur virgines, quae filiolae affue¬
runt. Intrinsecus accepit Filiola extractionem
Fumariae, cum Myrobolanis conditis. Extrinsec
corpus, aquam Fumarię resolutum fuit, applicavi.
Addit ulterius:
"A cujus sumptione statim conturbatur uni¬
versum corpusculum, rigore concutitur, subvertitur
ventriculus. In summa omnes vires plane prosternun¬
tur corpusculi & concidunt."
Quae etiam falsò mihi tribuit: Nam pri¬
mam sumptionem mei Medicamenti exhi¬
bui puellae die vigesimo tertio Octobris vespe¬
ri, & sic singulis diebus vesperi & manè faeliciter.
Nam benè comedebat, dormiebat, & interdum
etiam ludebat, usque in diem Vigesimum nonum
quo die erat Eclypsis. Tùm primùm difficultas
anhelitus, qua ante meam curationem labora¬
bat, aucta est, & tumor faciei accessit, die tri¬
gesimo primo Octobris, Catharro correpta,
à quo die secundo Novembris suffocata est.
Dum Filiolam Illinirem aquâ Fumariae,
in