89
THADDAEI AB HAYCK.
55
no abs te inflictas, absque justa vindicta dimissu¬
ri. Acres sunt, profecto, & vegeti illi adole¬
scentes. Rapient te in suas Scholas, prosternent
in Scamnum, solvent caligas, nates denuda¬
bunt, easque egregiè, scopis, virgisque betuleis,
converrent, nec à se dimittent, nisi sponsione
data, nihil deinceps te evulgaturum, donec
praecepta Grammatices rectiùs didiceris. Quid
praetereà in tuo responso attulisti? Convitia
pura & mendacia, res verò planè nullas. Haec
nos in sequentibus discutiemus, ipsissimamque
veritatem omnibus aspectabilem reddemus:
Si tamen initiò in genere adhuc nonnulla de te,
tuoque isthoc scripto, in medium attulero. Ex¬
pectabam, ut ingenuè fatear, abs te solidius &
eruditius responsum: maximè verò quòd agen¬
te animam puellula ex beneficio tuae illius arti¬
ficiosae, scilicet curationis & denunciante me tibi
literarium certamen, ob istam abs te indecen¬
ter, & crudeliter institutam, factam, & pera¬
ctam curationem; veluti re benè gesta, super¬
responderis: Scribat sanè, scribam & ego. Ita¬
que rei indignitate commmotus, ac superbo ar¬
rogantique isthoc tuo responso irritatus, denique
tuendae meae famae, & existimationis gratia,
scripsi, & justam contra te querelam publicè
institui. Pro diisti tu quoque in arenam, sed qua
panoplia literaria instructus? Num rationibus
mecum egisti? Num doctrina & veritate me
D 5