89
THADDAEI AB HAYCK.
59
le. Haec tua sunt . Videamus quomodo in eis ti¬
bi ipsi constes, si priùs in genere respondero,
& tuam accusationem depulero, me non evo¬
muisse ulla in te convitia: dixisse ea secundùm
veritatem, quae totae domui Illustri notissima,
& sole meridiano clariora sunt; quòd nimirum
ambitiosè, temerariè, & stolidè gloriatus sis,
promiserisque certissimam puellulae intra dies 14.
curationem: quòd de me excludendo ab ea cu¬
ratione, & surrogando D. Simonio tibi pro
Collega tuae curationis cum Illustri Heroina
dolosè, atque fraudulenter egisti: nimirum, ut
si infeliciter tibi tua curatio caderet, haberes
viri praestantis, & percelebris, veluti tegmen,
sub quo te abderes, tuamque ignorantiam tege¬
res; denique focium haberes rei abs te malè gestae,
tuamque culpam elueres praesentiâ illius. Sin cu¬
ratio tibi benè & feliciter successisset, tu solus
laudem & honorem raperes; ut qui jam olim
plurimis ambitioso tuo sermone persuaseris,
& per ora multorum traduxeris, te eam puellu¬
lam & facilè, & citò curaturum, modò, tibi
adsit D. Simonius. Quid verò peccavit D.
Thad. quòd censoria tua virgula eum penitus
exclusum volueris, cujus solius erat illa curatio?
Unde tibi ea potestas in eum? Verùm cum D.
Simonius probè intellexisset tuas strophas &
versutias, totamque animi tui intentionem: no¬
luit se tibi adjungere. Dixi, quòd clam me, &