89
58
ANTIFANCHELIUS
met: plus satis te condemnaret: me verò justi¬
ficaret. Verùm cùm gravi & intolerabili con¬
vitio me asperseris: sexies tua petulanti & ma¬
ledica lingua mendacium mihi impegeris: quod
convicium prudentes ac boni viri aegrè admodum
ferre solent: id mihi quoque abs te haudquaquam
ferendun esse, sed diluendum, atque depellendum
judicavi. Quare si ad tuam impudentiam, ne¬
quitiam, furorem, animi mei aliqua ex parte
abjecisse moderationem, tuoque merito in te es¬
se asperior, quàm vel usus meus, vel natura po¬
stulat, videbor; apud bonos me fore excusa¬
tum confido. Monet quidem nos sapiens ille
Rex, non respondendum stulto, secundùm
stultitiam suam. At vicissim idem ille jussit, re¬
spondendum esse eidem, ne sibi sapiens esse
videatur. Hoc est retundendam esse nostro
responso stulti arrogantis vanam sapientiae de
se opinionem: non autem ita respondendum,
ut in eodem coeno cùum ipso stulto voluteris.
Hoc igitur meum responsum ejusmodi erit, ut
& stultitiam tuam retundat, & labem macu¬
lamque meo honori abs te aspersam, abstergat;
denique ipsam veritatem ab injuria vindicet. Sed
jam accedamus ad singula quaedam quasi capita
tui istius scripti discutienda. Dicis initiò me
evomuisse in te convitia. Te verò nolle convi¬
cia conviciis pensare: sed tantum te purgare, &
me multorum mendaciorum reum facere vel¬
le.