89
THADDAEI AB HAYCK.
63
mino, ut se conveniam ubicunque locorum ille
fuerit. Non inficior. Est enim mihi nota summa
illustris suae gratiae erga omnes humanitas, co¬
mitas & benevolentia. Vide autem ne tu istis
ejus virtutibus abutaris, & importunè te inge¬
ras, quando studiosò non accerseris; quemad¬
modum ad Barunculae curationem venisti spon¬
tè, malis avibus, genioque sinistro, ingratissi¬
mus omnibus. Discessisti autem hinc puellulâ
crudelissimè necatâ, relicto toti domui, & Il¬
lustri familiae gravi dolore, & luctu; non tàm
ob ejus obitum, si is naturae cursu, atque ordine
contigisset, ac corpus animam, non anima cor¬
pus deseruisset: sed quòd ob tormenta abs te ei
comparata, & necem crudelissimam, violenta
morte interierit, atque acerbè cum illa collucta¬
ta sit, sic ut anima corpus derelinquere coacta
fuerit, non secus ac hospes aedes ruinosas vi tem¬
pestatum conquassatas ac convulsas. Nihil di¬
co de dehonestatione domus, tua ista carnifici¬
na, & de diris quae tibi multi imprecabantur.
Tertii mendacii me arguis, quòd dixerim
te clanculariè in meam curationem irrepsisse.
Agnosco mea verba, & dico ea esse ipsissimam
veritatem. Loquutum fuisse tecum Illustrem
Casparum Zerotinium, praesente Illustri He¬
roina Burggravia, de morbo filiolae, non infi¬
cior: sed ut tibi soli, me excluso & spreto, cura¬
tionem commendaverint, itemque de ea cura¬
E