89
62
ANTIFANCHELIUS
quasi duo illi Illustres Domini solius tuae tin¬
cturae Corallum beneficio à colicis doloribus
ita sanati fuerint, ut à XII. annis integris, illis
doloribus non fuerint vexati. De altero Illu¬
stri Barone id dicere audeo, ipsum à multis annis
tua tinctura corallorum. non esse usum: & te
stolidè gloriari non pudet, beneficio tuae istius
tincturae, & curationem, & praeservationem, ei
obtigisse, quòd nullus praestantium Medico¬
rum tibi assentietur unquam. Apage sis cum
tua arrogantia, & stulta jactantia. Habes ergo
depulsum à me primum mendacium, & in te
retortum.
Alterum mendacium mihi impingis, quòd
dixerim te non accersitum, ad eam Baruncu¬
lae curationem venisse. Tute nescis hîc quid di¬
cas; modò ais, modò negas, & te veluti mus in
pice versas. Dicis fuisse te ab alio quodam ad
lium quendam locum vocatum. Quid hoc ad
rem? Cur homo inconstantissime dissentanea
commisces, & confundis? Agedum te ad cura¬
tionem Barunculae non fuisse à quoquam ac¬
cersitum, disertè aut fatere, aut nega. Hic Rho¬
dus, hic saltus. Fuerisne ab alio in alium locum
vocatus, non est in controversia positam. Ut
tamen videreris te aliquid dixisse, offundis lu¬
ci clarissimae tenebras, respondesque per con¬
cessionem. Etiamsi, inquis, non fecissem vo¬
catus: habeo tamen mandatum ab Illustri Do¬
mino