89
THADDAEI AE HAYCK.
67
non compellato. Quod quia secus factum est
abs te, multipliciter in me deliquisti, me aeta¬
te gravem contempsisti, jus amicitiae violâsti,
meam authoritatem & existimationem minu¬
ere cogitâsti, odium mihi conciliare studuisti,
à mea curatione cum meo dedecore & ignomi¬
nia me dejicere in animum induxisti, pharma¬
ca nocentissima puellulae mihi commendatae
propinâsti, utque ea misero, cruciabilique exitu
periret, effecisti, &c. De his omnibus tecum,
audiente Illustri Heroë, tùm cùm puellula tu¬
orum pharmacorum maleficio ageret animam,
expostulavi. Et meminisse debes, haec quoque
me adjecisse: nisi haberem rationem domus Il¬
lustris quantumvis senex sim, ob rem tam indi¬
gnam, aliter te adorturum fuisse. An non eo
ipso tem pore quoque dixi tibi in os, me actionem
Medicam contra te instituturum? Et cùm Illu¬
stris Heros emolliendae meae indignationis gra¬
tiâ (vehementer enim tùm ira non invidia, in
in me efferbuerat) diceret, te putasse me cura¬
tionem deseruisse. Fuit à me responsum: Ne¬
quaquam, adesse adhuc pharmaca pro quoti¬
diano usu à me ordinata, neque te putare debuis¬
se, sed certò rei veritatem cognoscere, & me
alloqui. Hoc fuisset officium boni viri, hoc
amici fidelis, hoc Medici legitimi. Non disces¬
si à curatione mea, nec discedere mihi hone¬
stè licuisset: pręsertim cùm pater puellulae hinc
E 3