485
CONTRA ARTEM. 8
mense cogitationum meditationis afflictionibus. Respeximus
à perfectione corpora diminuta in profundo suae naturae fe¬
da existere & nil in eis fulgidum inueniri, cum in eis secun¬
dum naturam non sit. Ideoque ex illis substantiam fulgidam
elici non contingit etc. Similiter nec ex corporibus perfectis,
scilicet auro & argento, quia quod in ultimo perfectum est non
eget perfici, et similiter etiam quia non sunt ad finem alium
ordinata. Et si dicant quòd haec corpora calcinant, & sol¬
uunt, distillant, & coagulant, & multas alias praepara¬
tiones faciant. Ita quod istud quod est corporale et grossum fit spiri¬
tuale et subtile et post alterant metalla cum ingressis eorum,
& faciunt uerum aurum & argentum. Dicimus quod eo¬
rum experientia est firmissime contra eos, quia quale sit
opus eorum ignis declarat, quaecunque enim alterauerunt
per ignis uiolentiam & rerum urentium examinationes eua¬
nescunt, & non permanent, fantasticae ergo sunt alterata.
Similiter nec per spiritus hoc fieri uidetur, quia per expe¬
rientiam inueniunt spiritus posse figere & non figere, quam¬
uis eorum natura sit fugitiua ab igne, sed ipsos non fixos ui¬
derunt corporibus inutiliter adhaerere, quia in igne non per¬
seuerant, immo fugiunt paulatim ab eis & ipsa corpora relin¬
quunt immunda magis quàm prius & quoniam eleuant cor¬
pora secum in fumum & euanescunt simul. Ipsos autem fi¬
xos non est possibile ingredi, quia aut non funduntur cum
sint sicut terra lapidea uel saxum, & non ingrediuntur, nec
miscentur, & per consequens non alterant, aut funduntur
fusione uitrificatoria, sicut omnis res ultimae combusta & in¬
cinerata, quae post per fortem ignem fit uitrum. Et nullum
uitrificatum ingreditur metalla, quoniam fusio metallica fit
per conseruationem humiditatis naturalis argentis uiui in metal¬