485
RATIONES
sulphur. Ex quibus metalla omnia originem traxerunt, sicut
patet quarto metheororum, & per alchimistas est etiam
auripigmentum & sal armoniacum spiritus, sed auripigmen¬
tum est de natura sulphuris, sal uero armoniacum de natu¬
ra salis & sicut sapo metallorum à quibusdam dicitur quam
uis non sit de substantia eorum. Sunt autem & alij spiritus
secundarij scilicet marcasita, magnesia, & tutia. sed ma¬
gnesia & marcasita sunt spiritus à natura commixta de sul¬
phure, & argento uiuo. Tutia autem est fumus metallorum
subtilis resolutus ab eis, quae omnia sunt aut principia me¬
tallorum aut ex eisdem principijs praeter quàm sal armoniacum.
Sunt ergo septem alchimic spiritus, scilicet quatuor prin¬
cipales uidelicet argentum uiuum et sulphur auripigmentum & sal ar¬
mo. et tres secundarij & compositi, scilicet marcasita, magne¬
sia & tucia, Sulphur tamen & argentum uiuum sunt sicut elementa et
primum tenent principatum. Ex dictis ergo nil aliud uo¬
lumus, nisi quod sola metalla & spiritus, sunt operi necessaria
quia unum in aliud ingreditur & seinuicem combibunt,
& miscentur in conflatione, & sunt adinuicem sicut princi¬
pia & principiata, quòd ipsa sola in materia & natura pro
pinquitatem habere uidentur, ergo aut ex metallis ipsis aut
spiritibus hunc lapidem colligere necesse est, aut per eo¬
rum mixtionem, aut omnium, aut plurium uel uno so¬
lo. Sed ex ipsis metallis hoc impossibile uidetur, quia se¬
cundum Philosophos alchimiae hic lapis habet se ad metalla,
sicut forma ad materiam, & sicut anima ad corpus, ergo
oportet ipsum esse substantiae subtilissimae, cum ergo metalla
sint substantiae grossae per totum non uidetur ex eis posse elici.
Ideo dicit Geber in summa sua, capitulo de praeparatione sa¬
turni. Redeuntes igitur in nos ipsos, nosmet torquentes in¬