289
ILLVSTRISSIMO
DOMINO D. DON.
GVILIELMO DE SAN¬
CTO CLEMENTE, EQVITI ORDI¬
uis Sancti Iacobi de Espada, ac Commendatori de
Horcasso, Ser. Hispaniarum Regi Catholico
à Consilijs, atque eiusdem apud Sacram
Caes. Maiest. Orarori. &c. Domino,
ac Patrono suo plurimum
colendo.
Illustrissime Domine, Pa¬
trone venerande. Ingeniorum
& virorum fortium alumna
Hispania inter multos do¬
ctrina diuersarumque scientiarum noti¬
tia celebres, duos quoque in primis è
gremio suo nobis produxit Chemiae
principes, Gebrum, & Raimundum Lul¬
lium, hunc quidem verae & catholicae re¬
gionis, illum verò Mahumetanae su¬
perstitionis cultorem, vtrumque nobi¬
li stemmate & familia clarum; qui tan¬
to caeteris eius artis scriptoribus prae¬
luxerunt, quanto Sol & Luna reliquis
syderibus. Gebro enim, qui tempore
& aetate prior fuit, tantùm antiqui &
moderni Philosophi chemistae detu¬
lerunt,
2