289
EPISTOLA
lerunt, vt ipsum Magistrum magistrorum
vocare non dubitauerint, neque imme¬
rito: eius enim dicta tnaquam oracu¬
la à posteris recepta sunt, & omnium
scriptis passim inserta.
Qualis gemma, micant, fuluum quae diuidit aurum.
Is si quis alius acutissime & breuis¬
sime totius Chemiae praecepta com¬
pręhendit, artemque docet, & miro si¬
mul artificio celat, non sub aenigmate,
tropis, aut allegorijs, vt plurimi, sed
vt ipse fatetur sub plana sermonis se¬
rie. Ordine praeterea vtitur mirabili
Chymicis auctoribus vix vsitato, quo
incredibili voluptate legentium ani¬
mos demulcet, nec satiat, aut taedium
adfert. A principijs enim naturae ex¬
orsus in aureo illo suo libro, cui summa
perfectionis titulum plaefixit, modum ge¬
nerationis eorum, mixtiones ad inui¬
cem, effectus ac proprietates comple¬
xus, fundamenta artis tradit, operatio¬
numque modos explicat: & tandem ne
quis operi non naturali praeter opinio¬
nem addictus fallatur, aut alios sciens
imprudensuè fallat, medicinae perfe¬
ctae conditiones declarat & auri argen¬
tique puri examina edocet, Sophistica
etiam opera ita nunc sparsim nunc di¬
stinctis