89
70
ANTIFANCHELIUS
egisti: tum respectu aliorum; quia illis, quale
illud fuerit pharmacum, in quem finem exhi¬
bitum, planè ignotum fuit manetque hucusque igno¬
tum. Ostendebas tu quidem aquam quandam
puram, quâ confricuisti corpusculum; sed quid ei
aquae admiscueris, & quem sucum feceris, quis
testari, aut difinare potest?
Quis tibi affirmanti aquam fumariae cum
sale ejusdem mixtam fuisse credet, cùm clam me,
clam aliis omnibus, qui rem intelligunt, egeris?
& ut ita ageres non fuisse tibi commissum certò
scio. Et quid tu hîc, fabulator, patrem puel¬
lulae in testem adducis, cùm is eo tempore, quo
tuum pharmacum exhibebas, abfuerit Urbe?
Discesserat enim mox altero à colloquio cum
Heroina die, videlicet 23. die Octobris, & nec
vidit effectum tui pharmaci, nec de eo audivit
quicquam, nisi postquam ab eo extinctam esse
filiolam intellexit. Quem alium testem tu ad¬
ducere potes in exhibitione pharmaci, praeter¬
quam ancillam, & fortè aliquot virgines nobi¬
les, quae de tuo pharmaco quale illud, & in quem
finem abs te exhibitum fuerit, dicere neque¬
unt: nisi quòd effectum pharmaci horrendum
& crudele viderint. Tu negas ullum pulverem
te exhibuisse. Ministrae & virgines ajunt. Cui
magis credendum, tibi ne neganti, an illis affir¬
mantibus? Certè magis consentaneum videtur
veritati ancillis affirmantibus, quàm tibi ne¬
ganti, credendum esse. Illae enim rem simpli¬