89
THADDAEI AB HAYCK.
71
citer narrant, nec habent ullam causam cur stu¬
diosè fingant, & fucum faciant. Tu verò cùm
temerarium tuum ausum pessimè tibi succes¬
sisset, sentiresque flagitii & dedecoris plenum: te
manere ignominiam ex re turpiter gesta; te
circumventum omnibus angustiis, rem pro¬
pemodum ad restim redactam: conquirendas
tibi statuisti, quasvis excusationes & quaevis
effugia, ut foliis ficus tuas actiones tegeres, ut
si non salvo pilo, saltem salva cute tua elabaris;
aut ut vulgari nostrae linguę proverbio dicitur,
salvis capris, & saturis lupis res abeat. Sed con¬
vertas te Philippule ad quascunque artes, com¬
miniscaris quascunque latebras, rimas & effugia,
semper & ubique, veluti Sorex, tuo indicio te pro¬
des. Venio ad examen tuae illius aquae fumariae
cum Sale ejusdem: quâ fateris illevisse confri¬
cuisseque corpusculum, sed non totum, inquis.
Hanc ego aquam salitam, ut ingenuè dicam,
non improbaverim, suo loco & tempore adhi¬
bitam. Etsi enim sola illa aqua nihil praestitisset,
quod tu tibi pollicebaris: tamen quia sal omne
detergentis est facultatis, ejus ratione ali¬
quem locum hîc habere potuisset. Sed, quaeso
num tua haec aqua, sale ejusdem herbę condita,
valentior, efficaciorque fuisset meo decocto, &
balneo ex fumaria, lapatio acuto, Elenio, Si¬
deriti, Chelidonia, Scabiosa utraque, confecto.
Aqua item ex sulphure & salenito, &c. Uter
E 5