289
EPISTOLA
rumque sumptuum interpositione accidit, & aliorum
error nostrae mentis discursum & rationem saepissime
turbauit, & quasi desperationem adduxit. Et eius¬
dem lib. cap. 69. Nos similiter in stuporem ad¬
ducti multo temporis spatio sub desperationis vm¬
braculo delituimus. &c. Si in tantum Philo¬
sophum error & desperatio cadere po¬
tuerunt, quod ipsum de se quoque Raim.
Lullius, & alij clari nominis viri fa¬
tentur, quid mirum si minus exercita¬
ti & ingenio doctrinaque inferiores
nonnunquam hallucinentur; & cum
se veram artis semitam ingressos arbi¬
trantur, in deuia incidisse tandem de¬
praehendantur? Quod eo dixi, ne quis
desperet, si non statim studiorum suorum
fructum capiat, aut voti compos fiat,
sed patiens sit, constansque ac firmus
in proposito maneat, & in libros
Philosophorum gnauiter incumbat,
eosque euoluat, ac operi manum interdum
admoueat, & experiatur; num princi¬
pia animi conceptis respondeant.
Atque eo etiam fine, ne quis errantem
cito condennet & propter errores mul¬
torum artem friuolam & vanam iudi¬
cet: absque errore enim ad artem non
peruenitur: felicissimus quisque, cui ci¬
tissime omnium bonorum largitor
Deus