289
DEDICATORIA.
Deus oculos aperit, & lumine super¬
no illustrat, absque cuius ope nemo
quamuis acerrimo ingenio polleat.
quantumuis etiam libris & diuitijs abun¬
det, finem desideratum consęquetur.
RAIMVNDVS autem LVLLIVS na¬
tione Cathalanus, nobili Lulliorum
Barcinonensium familia ortus, & in
palatio Iacobi Regis Maioricarum
enutritus, & ab eodem ob natalium splen¬
dorem morumque generositatem in
Regiae mensae Seneschallum coopta¬
tus (quanuis postea Dei amore & mun¬
diodio incitatus, posthabitis castissi¬
mae vxoris & filiorum ex ea suscepto¬
rum lachrimis & precibus, totum se
Diuinae contemplationi, ac scientijs
varijs addiscendis, conuertendisque in¬
fidelibus dediderit, ita vt etiam pal¬
mam Martyrij quam enixis viribus
anhelabat, circa aetatis annum octo¬
gesimum, in Africae vrbe Bugia lapidi¬
bus obrutus, referre meruerit, cuius
reliquias pia veneratione Baleares
etiamnum hodie ob miraculorum fre¬
quentiam prosequuntur,) non tantum
mineralium exactam cognitionem
habuit, sed omnes alias quoque scientias
cum laude tractauit: tantaeque fuit suo
aeuo
Crux 4