89
74
ANTIFANCHELIUS
flammis? Frustrane te incusabat? Tibi dira im¬
precabatur? carnificem & nebulonem voca¬
bat? homicidii accusabat? adstantibus disertè
dicebat, quòd tu tuis medicamentis deducas
ipsam in sepulchrum. Hae & aliae voces puellu¬
lae, animulae purissimae, veluti Angeli, fuerunt;
quae tibi sunt imis recondendae sensibus. Non
tu me itaque incusare debes, sed te ipsum, quòd
temeraria audacia, & stulta arrogantia, te igno¬
minem reddideris. Quamobrem dico adhuc &
affirmo: me credere haudquaquam posse, quòd
tuis tantùm illis remediis, quae commemoras,
usus fueris. Nam nec morbus, neque Sympto¬
mata tàm graviter & horrendè invaluissent to¬
tumque corpusculum occupâssent, nisi à vehe¬
menti, & deletorio aliquo pharmaco. Quasi
verò tibi circulatori operosum fuerit tuis arti¬
bus, quas à tuo Praeceptore, impostore summo,
hausisti, fucum facere adstantibus, & puellu¬
lae. Quicquid, inquam, fuerit illud, quod prae¬
buisti, eventus docuit, nocentissimum fuisse
pharmacum. Testantur id ipsum virgines no¬
biles, & aliae ministrae. Illis ego non plus credam
affirmantibus, quam tibi linguâ & mente titu¬
banti?
Quintò accusas me falsitatis, quòd dixe¬
rim à sumptione tui medicamenti conturbatum
fuisse universum corpusculum. Atqui vera es¬
se omnia quae hucusque dixi; & res ipsa loquitur,
& multi