89
THADDAEI AB HAYCK.
73
mariae non improbaverim; non modo quòd
ipse quoque sirupo ex succo fumariae multis die¬
bus usus fuerim: sed quòd ipsi morbo fuerit ac¬
commodatissimum. Ac si quid utilitatis prae¬
stare potuisset tuum illud extractum; id omne
admixtione Myrobalanorum evertisti, humo¬
res crassos & adustos, magis incrassâsti, com¬
pegisti, incuenasti, adussisti, obstructiones
auxisti, vias & spiracula, per quae pravi hu¬
mores egredi, & exhalare debuerant, prae¬
clusisti, quorum pars ad membra principalia
& uiscera sanguifica, violenter fuit impulsa:
pars in corporit habitum vi medicamenti ad¬
strictorii deleteriique impacta, incuneata, in¬
flammataque corpusculum reddidit durum, &
veluti nodosum, tuberculisque plenum: quae
deinde erodebantur, excidebantque. Hinc illa
respiratio difficilis, capitis & faciei inflatio, ac
tandem suffocatio. Tu Philippule catarrho eam
suffocationem adscribis, suspitionem necis à te
amoveas. Nugae. Pręfocatam tu verè dicis: non
tamen à Catarrho sed abs te: quòd vias omnes
praecluseris, & omnia ea mala, quae jam com¬
memoravimus, comparaveris. Agedum dic
quaeso, unde illa inflammatio totius corporis?
Unde erosio, consumptio, & excoriatio carnis?
Unde sanguinis grofusio, quâ integra stragula,
& toralia madebant? Num frustra puellula ad
commiserationem omnium adstantium ejula¬
bat, gemebat, lamentabatur: se totam ardere