485
RATIONES
nigro confricando metalla abradendo adhaereant, quòd non
potest accidere marchasitae, et nec sibi similibus, quanto igitur
minus uitro. Et propter eandem causam ex quandam similitu¬
dine in substantia humiditiatis sit ut argentum uiuum metallis adhaereat
omnibus: marchasitae autem, & sibi similibus non, quanto
ergo minus uitro siue artificiosum sit, siue non. Omne
similiter uitrum, & uitrificatum scinditur, comminuitur, &
fragitur, cum post ignitionem subito in aere frigido infri¬
gidatur uel aqua, nullum autem metallorum hac passione
participat propter causam dictam. Omnis praeterea imago
siue sit exclusa siue exarata fieri potest in frigidis metallis, &
calidis, & per sculpturem, & per incisionem, in uitro au¬
tem non: nisi sit ignitum uel liquefactum, & hoc tantum
per sculpturam, quòd est propter humidum diuersum in tali
passione recipienda. Soli ergo metallo & omni semper, haec
passio propria malleandi insesse uidetur. Diuersificantur ta¬
men metalla inter se in malleatione, fusione, et ignitione ac re¬
liquis passionibus, propter diuersitatem suae digestionis, &
sulphuris mixtionem. Vitra autem inter se diuersificantur
in cita & tarda fusione, & perspicuitate & opacitate, &
coloratione diuersa, secundum magis et minus, & alijs suis
passionibus, porpter diuersitatem cinerum ex diuersis mate¬
rijs adustorum. Similiter metalla quando liquefacta sunt,
sunt de natura argentum uiuum & sicut lapides supernatant argentum uiuum
sic similiter supernatant metallis liquefactis & non cedunt,
sed uitrum liquefactum cedit eis propter sui uiscositatem te¬
nacem, & alienam. Non est tamen aliquid liquabile praeter
metalla, quod hanc habeat nisi uitrum ignitum, & lique¬
factum propter uiscositatem suam actualem magnam, infri¬
gigatum autem non, propter ipsius actualem priuationem.