485
CONTRA ARTEM 10
Metallo enim infrigidato aut ignito, ualde maior inest uisco¬
sitas, quàm liquefacto: propterea in malleatione ipsius, ex¬
tenduntur partes, in liquefactione autem separantur, si ex¬
pandantur. In uitro autem est econuerso. Quicunque er¬
go operans fecerit opus uitrificatum aliquod casuale. Ab ip¬
so manum suspendat, & sibi finem imponat. Sic ergo patet,
qoud spiritus uitrificati non ingrediuntur, ergo non alterant.
Similiter igitur per ipsorum commixtionem ex dictis causis
hoc fieri non posse uidetur. Cum igitur in substantia magis
consimili & affini metallorum substantiae haec ars reperiri
non uideatur, ergo per consequens nec in remota, ergo nec
in remotissima, ergo nunquam, quare etc.
Ratio XVI.
ITEM uientur dicere, se non generare metalla de no¬
uo, sed solum quae imperfecta sunt perficere, dicentes per¬
fecta solum aurum et argentum, reliqua autem imperfecta.
Dicimus hoc esse non posse. Quoniam omnis materia, quae
habet esse in aliqua rerum naturalium permanente est com¬
pleta per suam formam substantialem, sed materia stagni,
plumbi, aeris, & ferri habet esse in eis, eorum esse sic perma¬
nente, sicut materia auri & argenti: ergo materia comple¬
ta est in eis per suam formam substantialem sicut materia au¬
ri & argenti. Maior est nota, quia ea quae sunt in motu
ad aliquam formam non permanent in natura, nisi quando
sunt in fine motus, in quo acquirunt formam suam substantia¬
lem completiuam: potius. enim corrumpuntur & cito, quàm
permaneant. Propterea non permanent abortiui foetus, quia
nondum habent formam completiuam, aut quia organo¬
rum non habent complementum deseruientium suae formae.
Similiter in seminibus abortiuis, hoc idem se habet, quia nec
B ij