289
DEDICATORIA
nem dissimulandam esse rerum de quibus agitur au¬
steritatem & difficultatem. Sicut absynthia per se
pellunt morbos, melle tamen illinuntur, vt puerorum
aetas improuida lud ficetur. Ita sane fecisset
forte & Raim. Lullius, si pueris & vul¬
go scribendum iudicasset, sed longe
alia illius ratio fuit, qui verborum quam
rerum magis curiosos, imprudentes,
indoctos, impios & profanum denique
vulgus non allectare quaesiuit, sed ab¬
sterrere, & quacunque via arcere. Demum
vt tanti viri obtrectatoribus satis faciam,
verbis Ambrosij Camalduensis Ordi¬
nis quae pro S. Dionisij Areopagitae
defensione attulit, illis respondebo.
Condolendum est plerisque miseris, qui propter suam
ignoranmiam acerbos se aliorum iudices atque censores
prabent, quique acuta coeterorum inuenta prout igno¬
rantia sua dictat acerbe carpentes cum legunt quae
non intelligunt, scriptorem statim condemnant, neque
eos pudet quod nec redarguere nec emendare possunt,
quae putant male conscripta. In seipsos igitur iram
suam conuertant, sibique ipsis acerbi sint qui per negli¬
gentiam altiora addiscere nequiuerunt, quique à docto¬
ribus petere dedignati in dubijs suis contabuerunt.
His igitur missis, cum viderem hinc
Gebri breuitatem, illinc Raimundi
Lullij prolixitatem accusari à pluri¬
mis, operae pretium me facturum pu¬
taui, si mediam sequntus viam, illius
concisa