289
DEDICATORIA
quam virginem quampiam nudam; aut
ex parte tantum velatam palàm omnium,
conspectui exponerem, vnde fieri
posset, vt ad eam improbissimus quis¬
que irrumperet, & foede ea abuteretur
ad proborum contumeliam & damnum,
tum vero quòd timerem ne arrogantiae
aut vanitatis insimularer, si ego qui
ingenio sum exili & inter doctos ne
nomine quidem cognitus duorum gra¬
uissimorum Auctorum abditos sensus
& arcana tot verborum inuolucris te¬
cta, & quasi velis quibusdam obtensa
detegere & reuelare conarer, vel au¬
derem: tamen cum ingratitudinis vi¬
tium abhorrerem, nec aliud haberem
hoc tempore quod Illustriss. D. Tuae
offerre possem Venerande Domine
ac Patrone, animo meo hos scru¬
pulos, qui me, vt verùm fatear, non
parùm stimulabant ac pungebant,
uulsi. Ac priorem quidem in De¬
um omnipotentem reieci, qui gra¬
tiam in adyta huius scientiae pene¬
trandi dabit quibus placuerit, & quos
comunere dignos ex misericordia
sua iudicauerit: speroque eius Clemen¬
tiam ita mihi linguam & calamum mo¬
deratam fuisse, ne vllum per me grauius
crimen