289
EPISTOLA
crimen admissum sit. Ad posteriorem
quod attinet cum pro veteri ac recepto
scribentium more opusculum hoc meum
alicui magnati nuncupandum ac con¬
secrandum esset, non potui alium se ligere
quàm Ill. D. Tuam, quae praeter prae¬
cipuarum linguarum integram exactamque
cognitionem, & variam doctrinam;
rerumque experientiam non vulgarem
iudicio pollet admirabili ac prorsus
diuino. Quibus dotibus fiet, vt ab Ill.
D. Tua & exactiùs quid à me pręstitum
sit perspici ac examinari, & virulen¬
torum hominum calumnijs simul ob¬
uiam iri possit: quòd enim illi placue¬
rit, id ipsum ab alijs quoque nisi temera¬
rij, planè sint, & se plus sapere estiment,
probatum iri spero & confido. Quod
eo magis consequuturum me expecto
quod Eximij ac nunquàm sine hono¬
re à me nominandi Doctoris ac prae¬
ceptoris mei, cui meritò quicquid in
hac scientia profeci acceptum fero,
Raimundi Lullij praeclaram & in pri¬
mis nobilem hodieque etiamnum flo¬
rentem familiam III. D. Tua sangui¬
nis cognatione attingat. Quod solum
si non erga Doctorem meum ingra¬
tus videri vellem; mouerè me e im¬
pellere