89
76
ANTIFANCHELIUS
rationis. Intereà te tota domus qui ob tam egre¬
gium editum abs te specimen novae tuae cura¬
tionis eras verberalissimus, & verbis palàm, &
cogitationis tacito convitio, verberabat, ver¬
berabitque dum vives.
Quare cum mihi adscribas sextum men¬
dacium, quòd dixerim, quarto, aut quinto à
suscepta curatione die puellulam DEO animam
reddidisse, intelligunt omnes tuum esse illud
quoque ut alia omnia, mendacium, non meum.
Tu cave ne te tua remordeat conscientia. Re¬
spondi ad calumnias & mendacia, quibus cùm
me commaculare posse existimabas, te ipsum
horribiliter contaminâsti. Veniamus ad alia.
Dixeram in mea exegesi, cùm causas morbi
puellulae, ut Medicum decuit, excuterem, po¬
tuisse aliquam suspicionem movere cuipiam,
aliquid labis & inquinamenti in semine reman¬
sisse. Tu haec, adulator venefice, despectum
Baronis, à me dicta esse interpretaris, aisque me
ista tacere debuisse. Suscipis patrocinium Ba¬
ronis, qui tali patrono & adulatore non eget;
sicut non eguit pessimo Medico, & crudeli car¬
nifice in sua filiola; quasi verò morborum, qui
hominibus contingere solent, à medicis dis¬
quisitio, famae & dignitatis sit detractio. Quid
si dixerim traducem istius faedae scabiei ab avo
paterno deductum fuisse? Etiamne hîc mihi
injungere voles silentium? Et quis tu es, qui
meam