89
THADDAEI AB HAYCK.
77
meam linguam cohibeas? Te magistro & cen¬
sore tam inepto, indocto & stolido, non egeo.
Esto verò, ut hoc tibi dem, me de ista labe ta¬
cere debuisse. Uter nostrum peccavit gravius?
Num ego quòd dixerim, ex consuetudine Me¬
dica, videri aliquid labis & inquinamenti in se¬
mine relictum esse, an tu, qui propaginem
istius seminis crudeliter peremeris? Uter ob¬
jurgatione aut plagis dignus. Tibi impune abiit
nefarium factum, quòd habita fuerit ratio, non
tui carnifex, sed alterius te longè dignioris: alio¬
qui quis pater tàm astorgos esset, qui necem
filiolae ulcisci negligeret? Sed de his satis. Quae
ego de meis floribus Antimonii fixis, dixi, tu
iis periisse Barunculam impudentissimè men¬
tiris. Age, dic Sycophanta: quando unquam
illa, toto meae curationis tempore meis medi¬
camentis, gravatam se fuise, quaesta est? Sic au¬
tem tu contra meos flores fixos colligis, si, in¬
quis, fuerunt fixi, in corpusculo resolvi non
potuerunt, sed intra corpus delituerunt. His
assuis mea verba aliunde accepta, & in alio sen¬
su prolata: & sceleratè meam sententiam per¬
vertis: quasi ego ob exhibitos meos flores ti¬
muissem Barunculam extinctam iri. Atqui tu
stolidè & rudis Paracelsista ignoras quid in
mineralibus & metallicis apud chymicos fixum
vocetur: quid item cum ita praeparantur, ut
tanquam medicamenta intra corpus sumantur.